|
LIBER SECUNDUS
MACCABAEORUM
1 1 Fratribus, qui sunt per Aegyp tum, Iudaeis salutem
dicunt fratres, qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae,
pacem bonam. 2 Et benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui,
quod locutus est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium;
3 et det vobis cor omnibus, ut colatis eum et faciatis eius voluntatem
corde magno et animo volenti; 4 et adaperiat cor vestrum in lege sua
et in praeceptis suis et faciat pacem; 5 et exaudiat orationes vestras
et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo. 6 Et nunc hic
sumus orantes pro vobis. 7 Regnante Demetrio, anno centesimo
sexagesimo nono, nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu,
qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Iason et, qui cum eo
erant, a sancta terra et a regno 8 et portam succenderunt et
effuderunt sanguinem innocentem; et oravimus ad Dominum et exauditi sumus
et obtulimus sacrificia et similaginem et accendimus lucernas et
proposuimus panes. 9 Et nunc ut frequentetis dies Scenopegiae mensis
Casleu, 10 anno centesimo octogesimo octavo. Qui sunt Hierosolymis
et in Iudaea, senatusque et Iudas Aristobulo magistro Ptolemaei regis, qui
est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in Aegypto sunt, Iudaeis
salutem et sanitatem. 11 De magnis periculis a Deo liberati magnifice
gratias agimus ipsi, utpote qui adversus regem dimicavimus; 12 ipse
enim effervere fecit eos, qui pugnaverunt contra sanctam civitatem. 13
Nam cum in Perside esset dux ipse et qui cum ipso videbatur esse
intolerabilis exercitus, concisi sunt in templo Naneae, fraude utentibus
sacerdotibus Naneae. 14 Etenim quasi cum ea habitaturus venit ad locum
Antiochus et, qui cum ipso erant, amici, ut acciperet pecunias multas
dotis nomine. 15 Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae, et ipse
cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum; cum
intrasset Antiochus, 16 aperto occulto aditu laquearis, mittentes
lapides percusserunt ducem et diviserunt membratim et, capitibus
amputatis, foras proiecerunt. 17 Per omnia benedictus Deus, qui
tradidi 18 Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu
purificationem templi, necessarium duximus significare vobis, ut et vos
quoque agatis diem Scenopegiae et ignis, qui datus est, quando Nehemias,
aedificato templo et altari, obtulit sacrificia. 19 Nam cum in
Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei
erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in cavo putei situm
habentis siccum, in quo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset
locus. 20 Cum autem praeterissent anni multi, et placuit Deo, ut
mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum, qui
absconderant, misit ad ignem. 21 Sicut narraverunt nobis, non
invenerunt ignem sed aquam crassam. Et iussit eos haurire et afferre.
Utque imposita sunt sacrificia, iussit sacerdotes Nehemias aspergere aqua
et ligna et, quae erant superposita. 22 Utque hoc factum est, et
tempus transiit, et sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est
ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. 23 Orationem autem faciebant
sacerdotes, dum consummaretur sacrificium: et sacerdotes et omnes, Ionatha
inchoante, ceteris autem respondentibus ut Nehemias. 24 Erat autem
oratio hunc habens modum: Domine, Domine Deus, omnium creator,
terribilis et fortis, iustus et misericors, qui solus es rex et bonus,
25 solus praestans, solus iustus et omnipotens et aeternus; qui
liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos et sanctificasti
eos, 26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi
partem tuam et sanctifica. 27 Congrega dispersionem nostram, libera
eos, qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant
gentes quia tu es Deus noster. 28 Afflige opprimentes nos et
contumeliam facientes in superbia. 29 Constitue populum tuum in loco
sancto tuo, sicut dixit Moyses . 30 Sacerdotes autem psallebant
hymnos. 31 Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua
Nehemias iussit lapides maiores perfundi 32 quod ut factum est, flamma
accensa est, sed a lumine, quod refulsit ex altari, consumpta est. 33
Ut vero manifestata est res, et renuntiatum est regi Persarum quod in
loco, in quo ignem absconderant hi, qui translati fuerant, sacerdotes,
aqua apparuit, de qua Nehemias et, qui cum eo erant, purificaverunt ea,
quae essent sacrificii, 34 circumsaepiens autem rex et rem diligenter
examinans, templum fecit. 35 Et quibus gratificabatur rex, multa dona
accipiebat et tribuebat. 36 Appellaverunt autem, qui cum Nehemia
erant, hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio; vocatur autem
apud plures Nephthai.
2 1 Invenitur autem in descriptio nibus quod Ieremias propheta
iussit eos ignem accipere, qui transmigrabant, ut significatum est, 2
et ut mandavit propheta transmigratis dans illis legem, ne obliviscerentur
praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et
argentea et ornamenta eorum. 3 Et alia huiusmodi dicens hortabatur, ne
legem amoverent a corde suo. 4 Erat autem in ipsa scriptura quomodo
tabernaculum et arcam iussit propheta, divino responso ad se facto,
comitari secum, usquequo exiit in montem, in quo Moyses ascendit et vidit
Dei hereditatem. 5 Et veniens Ieremias invenit domum speluncae; et
tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit.
6 Et accesserunt quidam ex his, qui simul sequebantur, ut notarent
viam, et non potuerunt invenire. 7 Ut autem cognovit Ieremias, culpans
illos dixit quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem
populi et misericordia fiat; 8 et tunc Dominus ostendet haec, et
apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et sub Moyse
manifestabatur, sicut et Salomon petiit, ut locus sanctificaretur
magnifice. 9 Manifestabatur autem et ut sapientiam habens obtulit
sacrificium dedicationis et consummationis templi. 10 Sicut et Moyses
orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et consumpsit sacrificia,
sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo et consumpsit
holocausta. 11 Et dixit Moyses: Eo quod non sit comestum, quod erat
pro peccato, consumptum est . 12 Similiter et Salomon octo dies
celebravit. 13 Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis
secundum Nehemiam haec eadem, et ut construens bibliothecam congregavit
libros de regibus et prophetis et libros David et epistulas regum de
donariis. 14 Similiter autem et Iudas ea, quae deciderant per bellum,
quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. 15 Si ergo
desideratis haec, mittite, qui perferant vobis. 16 Acturi itaque
purificationem, scripsimus vobis; bene ergo facietis, si egeritis hos
dies. 17 Deus autem, qui liberavit universum populum suum et reddidit
hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem, 18
sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur
et congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis
periculis et locum purgavit. 19 De Iuda vero Maccabaeo et fratribus
eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione, 20 sed
et de proeliis, quae pertinent ad Antiochum Epiphanem et filium eius
Eupatorem, 21 et de illuminationibus, quae de caelo factae sunt ad
eos, qui generose pro Iudaismo fortiter fecerunt, ita ut universam
regionem, cum pauci essent, vindicarent et barbaram multitudinem fugarent
22 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem
liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur,
Domino cum omni clementia propitio facto illis, 23 quae omnia ab
Iasone Cyrenaeo quinque libris declarata sunt, tentavimus nos uno volumine
breviare. 24 Considerantes enim multitudinem numerorum et
difficultatem, quae adest volentibus aggredi narrationes historiarum
propter multitudinem rerum, 25 curavimus volentibus quidem legere, ut
esset animi oblectatio, studiosis vero, ut facilius possint memoriae
commendare, omnibus autem legentibus utilitas conferatur. 26 Et nobis
quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem
laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus.
27 Sicut praeparanti convivium et quaerenti aliorum utilitatem non
facile est, tamen propter multorum gratiam libenter laborem sustinebimus,
28 accurate quidem de singulis elaborare auctori concedentes, ipsi
autem persequi datam formam brevitati studentes. 29 Sicut enim novae
domus architecto de universa structura curandum est, ei vero, qui inurere
et pingere curat, quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt, ita aestimo
et in nobis. 30 Inire quidem et deambulacrum facere verborum et
curiosius partes singulas quasque disquirere historiae congruit auctori;
31 brevitatem vero dictionis sectari et exsecutionem rerum vitare
brevianti concedendum est. 32 Hinc ergo narrationem incipiemus,
praedictis tantulo subiuncto; stultum etenim est ante historiam efffluere,
ipsam autem historiam concidere.
3 1 Cum sancta civitas habitaretur cum omni pace, et leges quam
optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et odium malitiae,
2 fiebat ut et ipsi reges locum honorarent et templum maximis
muneribus illustrarent, 3 ita ut Seleucus quoque Asiae rex de
redditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministeria sacrificiorum
pertinentes. 4 Simon autem de tribu Belgae praepositus templi
constitutus dissentiebat a principe sacerdotum de dispensatione in
civitate. 5 Et cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium
Tharseae filium, qui eo tempore erat dux Coelesyriae et Phoenicis, 6
et nuntiavit pecuniis inenarrabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis,
ita ut multitudo vectigalium innumerabilis esset et ea non pertinere ad
rationem sacrificiorum; esse autem possibile sub potestate regis haec
cadere. 7 Collocutus autem Apollonius cum rege, de indicatis sibi
pecuniis aperuit; at ille vocans Heliodorum, qui erat super negotia, misit
datis mandatis, ut praedictam pecuniam transportaret. 8 Statimque
Heliodorus iter est aggressus, specie quidem quasi per Coelesyriam et
Phoenicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum
perfecturus. 9 Sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo
sacerdote civitatis esset exceptus, narravit de dato indicio, et cuius rei
gratia adesset aperuit; interrogabat autem, si vere haec ita essent.
10 Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse viduarum et pupillorum;
11 quaedam vero esse Hircani Thobiae, viri valde eminentis, non sicut
detulerat obtrectans impius Simon; universa autem argenti talenta esse
quadringenta et auri ducenta; 12 decipi vero eos, qui credidissent
loci sanctitati et honorati per universum mundum templi venerationi
inviolabili tutelae, omnino impossibile esse. 13 At ille, pro his, quae
habebat, mandatis a rege, omnino dicebat in regium fiscum ea esse
deferenda. 14 Constituta autem die, intrabat de his visitationem
ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio.
15 Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt
se et invocabant in caelum eum, qui de deposito legem posuit, ut his, qui
deposuerant, ea salva custodiret. 16 Erat autem, ut qui videret summi
sacerdotis vultum, mente vulneraretur; facies enim et color immutatus
declarabat internum animi dolorem. 17 Circumfusus enim erat metus
quidam viro, et horror corporis, unde manifestus aspicientibus dolor
instans cordi efficiebatur. 18 Alii autem de domibus gregatim
prosiliebant ad publicam supplicationem, pro eo quod in contemptum locus
esset venturus. 19 Accinctaeque mulieres ciliciis sub mammis per vias
confluebant; sed et virgines, quae conclusae erant, aliae quidem
procurrebant ad ianuas, aliae autem ad muros, quaedam vero per fenestras
aspiciebant; 20 universae autem protendentes manus in caelum
deprecabantur. 21 Erat enim misereri commixtae multitudinis
prostrationem et summi sacerdotis in magna agonia constituti
exspectationem. 22 Et hi quidem invocabant omnipotentem Dominum, ut
credita salva his, qui crediderant, conservaret cum omni tutela. 23
Heliodorus autem, quod fuerat decretum, perficiebat. 24 Eodem loco,
ipso cum satellitibus circa aerarium praesente, spirituum et omnis
potestatis Dominus magnam fecit ostensionem, ita ut omnes, qui ausi
fuerant convenire, perterriti virtute Dei in dissolutionem et formidinem
converterentur. 25 Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens
sessorem et optimo operimento adornatus; isque cum impetu invectus
Heliodoro priores calces impegit; qui autem supersedebat, videbatur arma
habere aurea. 26 Alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori,
optimi gloria speciosique amictu, qui etiam circumsteterunt eum et ex
utraque parte flagellabant sine intermissione multas inferentes ei plagas.
27 Subito autem concidit in terram; eumque multa caligine circumfusum
rapuerunt atque in sellam gestatoriam imposuerunt; 28 et eum, qui cum
multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus erat aerarium,
portabant carentem auxilio ex armis constitutum, manifeste Dei virtutem
cognoscentem. 29 Et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus
atque omni spe et salute privatus; 30 hi autem Dominum benedicebant,
qui magnificabat locum suum; et templum, quod paulo ante timore ac tumultu
erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum
est. 31 Confestim vero ex amicis Heliodori quidam rogabant Oniam, ut
invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui prorsus in supremo spiritu
erat constitutus. 32 Suspectus autem factus summus sacerdos, ne forte
rex opinaretur malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam,
obtulit hostiam pro salute viri. 33 Cumque summus sacerdos litationem
perficeret, iidem iuvenes rursus apparuerunt Heliodoro eisdem vestibus
amicti et astantes dixerunt: Oniae summo sacerdoti multas gratias age,
nam propter eum Dominus tibi vitam donavit; 34 tu autem a caelo
flagellatus nuntia omnibus magnam Dei potestatem . Et his dictis, non
comparuerunt. 35 Heliodorus autem, hostia Domino oblata et votis magnis
promissis ei, qui vivere concessit, et Oniam acceptum habens cum exercitu
repedavit ad regem; 36 testabatur autem omnibus ea, quae sub oculis
suis viderat, opera maximi Dei. 37 Cum autem rex interrogasset
Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Hierosolymam mitti, ait: 38
Si quem habes hostem aut rerum insidiatorem, mitte eum illuc et
flagellatum eum recipies, si tamen evaserit, eo quod in loco sit vere Dei
quaedam virtus; 39 nam ipse, qui habet in caelis habitationem,
visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum
percutit ac perdit . 40 Igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita
res processerunt.
4 1 Simon autem praedictus, qui pecuniarum et patriae delator
exstitit, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset et
malorum auctor fuisset; 2 benefactoremque civitatis et curatorem
gentis suae et aemulatorem legum audebat insidiatorem rerum dicere. 3
Sed cum inimicitia in tantum procederet, ut etiam per quendam eorum, qui a
Simone probati essent, homicidia fierent, 4 considerans Onias
periculum contentionis et Apollonium Menesthei, ducem Coelesyriae et
Phoenicis, augentem malitiam Simonis, 5 ad regem se contulit, non ut
civium accusator, sed quod utile esset in commune et singulariter
universae multitudinis prospiciens. 6 Videbat enim sine regali
providentia impossibile esse pacem adhuc rebus obtingere, nec Simonem
cessaturum a stultitia. 7 Sed post Seleuci vitae excessum, cum
suscepisset regnum Antiochus, qui Epiphanes appellabatur, ambiebat Iason
frater Oniae summum sacerdotium, 8 promittens regi per
interpellationem argenti talenta trecenta sexaginta et ex reditu quodam
alio talenta octoginta; 9 super haec autem promittebat et alia centum
quinquaginta se perscripturum, si concederetur per potestatem eius
gymnasium et ephebiam sibi constituere et eos, qui in Hierosolymis erant,
Antiochenos scribere. 10 Quod cum rex annuisset, et obtinuisset
principatum, statim ad Graecam consuetudinem contribules suos transferre
coepit. 11 Et, amotis his, quae humanitatis causa Iudaeis a regibus
fuerant constituta per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de
amicitia et societate functus est legatione, et legitima civium iura
destituens, pravos mores innovabat. 12 Prompte enim sub ipsa arce
gymnasium constituit et optimos quosque epheborum subigens sub petasum
ducebat. 13 Erat autem sic culmen quoddam Graecae conversationis et
profectus alienigenarum moris, propter impii et non summi sacerdotis
Iasonis inauditam contaminationem, 14 ita ut sacerdotes iam non circa
altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis
neglectis, festinarent participes fieri iniquae in palaestra praebitionis
post disci provocationem 15 et patrios quidem honores nihil habentes,
Graecas autem glorias optimas aestimantes. 16 Quarum gratia periculosa
eos contentio habebat, et quorum instituta aemulabantur ac per omnia
consimiles esse cupiebant, hos hostes et ultores habuerunt. 17 In
leges enim divinas impie agere non est facile, sed haec tempus sequens
declarabit. 18 Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex
praesens esset, 19 misit Iason facinorosus ab Hierosolymis spectatores
Antiochenses portantes argenti drachmas trecentas in sacrificium Herculis;
quas etiam postulaverunt hi, qui asportaverant, ne in sacrificium
erogarentur, quia non oporteret, sed in alium sumptum eas deputari. 20
Sed haec ceciderunt: propter illum quidem, qui miserat, in sacrificium
Herculis; propter eos autem, qui afferebant, in fabricam triremium. 21
Misso autem in Aegyptum Apollonio Menesthei filio propter ascensum ad
solium Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se ab illius
negotiis effectum, propriae securitati consuluit; inde cum Ioppen
venisset, se contulit Hierosolymam. 22 Et magnifice ab Iasone et
civitate susceptus, cum facularum luminibus et acclamationibus introductus
est; deinde sic in Phoenicen exercitum convertit. 23 Et post triennii
tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias
regi et de negotiis necessariis commonitiones perlaturum. 24 At ille
commendatus regi, cum se magnificasset facie potestatis, in semetipsum
contulit summum sacerdotium superponens Iasoni talenta argenti trecenta;
25 acceptisque regiis mandatis, venit nihil quidem gerens dignum
sacerdotio, animos vero crudelis tyranni et ferae barbarae iram habens.
26 Et Iason quidem, qui proprium fratrem circumvenerat, ipse
circumventus ab alio profugus in Ammanitem expulsus est regionem. 27
Menelaus autem principatum quidem obtinuit; de pecuniis vero regi
promissis nihil debite agebat, 28 cum vero exactionem faceret
Sostratus, qui arci erat praepositus, nam ad hunc exactio vectigalium
pertinebat. Quam ob causam utrique a rege sunt advocati; 29 et
Menelaus quidem reliquit summi sacerdotii successorem Lysimachum fratrem
suum, Sostratus autem Cratetem, qui praeerat Cypriis. 30 Talibus autem
constitutis, contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod
Antiochidi, regis concubinae, dono essent dati. 31 Festinanter itaque
rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex iis in dignitate
constitutis Andronico. 32 Ratus autem Menelaus accepisse se tempus
opportunum, aurea quaedam vasa e templo furatus donavit Andronico; et alia
vendiderat Tyri et per vicinas civitates. 33 Quod cum certissime
cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens in Daphne
secus Antiochiam. 34 Unde Menelaus seorsum apprehendens Andronicum
rogabat, ut Oniam interficeret. At vero ille, cum venisset ad Oniam et cum
fidem dolo dedisset ac dexteram accepisset dedissetque cum iureiurando,
quamvis esset ei suspectus, suasit de asylo procedere, quem statim
peremit, non veritus iustitiam. 35 Ob quam causam non solum Iudaei,
sed multi quoque ex aliis nationibus indignabantur et moleste ferebant de
nece viri iniusta. 36 Sed regressum regem de Ciliciae locis
interpellabant, qui erant per civitatem Iudaei, simul et Graecis scelus
conquerentibus, de eo quod sine ratione Onias interfectus esset. 37
Contristatus itaque animo Antiochus et flexus ad misericordiam lacrimas
fudit, propter defuncti sobrietatem et multam modestiam; 38
accensusque animis, confestim ablata Andronici purpura ac tunicis eius
discissis, circumduxit per totam civitatem usque ad eundem locum, in quo
in Oniam impietatem commiserat, atque illic sacrilegum interfectorem e
mundo sustulit, Domino illi condignam retribuente poenam. 39 Multis
autem sacrilegiis per civitatem a Lysimacho commissis Menelai consilio, et
divulgata foris fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum, vasis
aureis iam multis dissipatis. 40 Turbis autem insurgentibus et ira
repletis, Lysimachus, armatis fere tribus milibus, iniquis manibus coepit,
duce quodam Aurano, aetate non minus ac dementia provecto. 41 Sed ut
intellexerunt conatum Lymachi, alii lapides, alii fustes validos
arripuere, quidam vero ex adiacente cinere manu apprehenderunt et mixtim
iecerunt in eos, qui circa Lysimachum erant. 42 Quam ob causam multos
quidem vulneraverunt, quosdam autem et prostraverunt, omnes vero in fugam
compulerunt; ipsum vero sacrilegum secus aerarium interfecerunt. 43 De
his ergo coepit iudicium adversus Menelaum agitari. 44 Et cum venisset
rex Tyrum, apud ipsum causam egerunt missi tres viri a senatu. 45 Et
cum iam superaretur Menelaus, promisit Ptolemaeo Dorymenis multas pecunias
ad suadendum regi. 46 Unde Ptolemaeus, excipiens seorsum in quoddam
atrium columnatum quasi refrigerandi gratia regem, deduxit a sententia.
47 Et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit;
miseros autem, qui etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes
iudicarentur, hos morte damnavit. 48 Cito ergo iniustam poenam
dederunt, qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti
sunt. 49 Quam ob rem Tyrii quoque in malefactum indignati, quaeque ad
sepulturam eorum necessaria essent, magno sumptu praestiterunt. 50
Menelaus autem propter eorum, qui in potentia erant, avaritiam permanebat
in potestate, crescens in malitia magnus civium insidiator
constitutus.
5 1 Circa hoc autem tempus Anti ochus secundam profectionem
paravit in Aegyptum. 2 Contigit autem per universam civitatem fere per
dies quadraginta videri per aera equites discurrentes, auratas stolas
habentes et hastas, ad modum cohortium armatos, et gladiorum evaginationes
3 et turmas equorum per ordinem digestas et congressiones fieri et
decursus utrorumque et scutorum motus et contorum multitudinem et telorum
iactus et aureorum ornamentorum fulgores omnisque generis loricationes.
4 Quapropter omnes rogabant pro bono factam esse ostensionem. 5 Sed
cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis
Iason non minus mille viris repente aggressus est civitatem; illis autem,
qui erant in muro, compulsis in fugam et ad ultimum iam apprehensa
civitate, Menelaus fugit in arcem. 6 Iason vero caedes civium suorum
perpetrabat nulli parcens, non intellegens prosperitatem adversum cognatos
calamitatem esse maximam, arbitrans autem hostium et non civium se
trophaea constituere. 7 Et principatum quidem non obtinuit, finem vero
insidiarum suarum confusionem adeptus, profugus iterum abiit in
Ammanitidem. 8 Ad ultimum igitur malam reversionem sortitus est;
conclusus apud Aretam Arabum tyrannum, fugiens de civitate in civitatem,
expulsus ab omnibus, odiosus ut refuga legum et exsecrabilis ut patriae et
civium carnifex in Aegyptum extrusus est. 9 Et, qui multos de patria
expulerat, peregre periit ad Lacedaemonios pervectus, quasi pro cognatione
habiturus protectionem; 10 et, qui insepultos multos abiecerat, ipse
illamentatus permansit nec exsequiis ullis neque patrio sepulcro
participavit. 11 Cum autem nuntia ad regem pervenissent de his, quae
gesta erant, suspicatus est rex a societate defecturam Iudaeam; et ob hoc
profectus ex Aegypto efferatus animo, civitatem quidem armis cepit 12
et iussit militibus interficere occursantes nemini parcendo et eos, qui in
domos ascenderent, trucidare. 13 Fiebant ergo iuvenum ac seniorum
caedes, mulierum et natorum exterminium virginumque et parvulorum neces.
14 Erant autem toto triduo octoginta milia perditi, quadraginta quidem
milia in ipso manuum conflictu; non minus autem quam qui iugulati fuerant,
venumdati sunt. 15 Non contentus autem his, ausus est intrare templum
universae terrae sanctissimum, ducem habens Menelaum, qui legum et patriae
fuit proditor, 16 et scelestis manibus sumens sancta vasa et, quae ab
aliis regibus et civitatibus erant posita ad augmentum et gloriam loci et
honorem, profanis manibus contrectans. 17 Ita extollebatur mente
Antiochus non considerans quod propter peccata habitantium civitatem
modicum Dominus fuerat iratus; propter quod accidit circa locum despectio.
18 Alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut
Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad inspectionem aerarii, et
ipse, mox ut accessisset, confestim flagellatus repulsus fuisset ab
audacia. 19 Verum non propter locum gentem, sed propter gentem locum
Dominus elegit. 20 Ideoque et ipse locus particeps factus populi
malorum, postea factus est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira
Omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum omni gloria
restitutus est. 21 Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de
templo talentis, velocius Antiochiam regressus est, existimans se prae
superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad ambulandum deducturum
propter mentis elationem. 22 Reliquit autem et praepositos ad
affligendam gentem: Hierosolymis quidem Philippum, genere Phrygem, moribus
barbariorem eo ipso, a quo constitutus est; 23 in Garizim autem
Andronicum; praeter autem hos Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebat
civibus. 24 Misit autem Apollonium Mysarcham cum exercitu viginti
vero et duo milia virorum praecipiens omnes perfectae aetatis
interficere, mulieres autem ac iuniores vendere. 25 Qui cum venisset
Hierosolymam et pacificum se simulasset, quievit usque ad diem sanctum
sabbati et, cum comprehenderet feriatos Iudaeos, arma capere suis
praecepit; 26 omnesque, qui ad spectaculum processerant, trucidavit et
civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit. 27
Iudas autem, qui et Maccabaeus, decimus factus secesserat in eremum et
ferarum more in montibus vitam cum suis agebat; et feni cibo vescentes
demorabantur, ne participes essent coinquinationis.
6 1 Sed non post multum temporis misit rex senem quendam Athe
niensem, qui compelleret Iudaeos, ut se transferrent a patriis legibus et
Dei legibus ne uterentur; 2 contaminare etiam, quod in Hierosolymis
erat, templum et cognominare Iovis Olympii, et in Garizim, prout erant hi,
qui locum inhabitabant, Iovis Hospitalis. 3 Pessima autem et universis
gravis erat malorum incursio. 4 Nam templum luxuria et comissationibus
gentium erat plenum, scortantium cum meretricibus et in sacratis
porticibus mulieribus adhaerentium, insuper et intro inferentium ea, quae
non licebat; 5 altare etiam plenum erat illicitis, quae legibus
prohibebantur. 6 Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies
sollemnes patrii servabantur, nec simpliciter Iudaeum se esse quisquam
confitebatur. 7 Ducebantur autem cum amara necessitate per singulos
menses in die natalis regis ad sacrificium et, cum Liberi sacra
celebrarentur, cogebantur hedera coronati pompam Libero celebrare. 8
Decretum autem exiit in proximas Graecorum civitates, suggerente
Ptolemaeo, ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent, ut
sacrificarent; 9 eos autem, qui nollent transire ad instituta
Graecorum, interficerent; erat ergo videre instantem miseriam. 10 Duae
enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse; quas infantibus ad
ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros
praecipitaverunt. 11 Alii vero ad proximas coeuntes speluncas, ut
latenter septimam diem celebrarent, cum indicati essent Philippo, flammis
succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem sibimet auxilium
ferre pro claritate sanctissimi diei. 12 Obsecro autem eos, qui hunc
librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent
illas poenas non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
13 Etenim multo tempore non sinere eos, qui gerunt impie, sed statim
ultiones adhibere, magni beneficii est indicium. 14 Non enim, sicut et
in aliis nationibus, Dominus patienter ferens exspectat, ut eas, cum
pervenerint in plenitudinem peccatorum, puniat, ita et in nobis statuit
esse, 15 ne, peccatis nostris in finem devolutis, demum in nos
vindicet; 16 propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam
amovet, corripiens vero per aerumnas populum suum non derelinquit. 17
Sed haec nobis ad commonitionem dicta sint; paucis autem veniendum est ad
narrationem. 18 Eleazarus quidam, unus de primoribus scribarum, vir iam
aetate provectus et aspectu faciei decorus, aperto ore compellebatur
carnem porcinam manducare. 19 At ille magis cum illustri fama mortem
quam cum exsecratione vitam complectens, voluntarie praeibat ad
supplicium, 20 exspuens autem, quemadmodum oportet accedere eos, qui
sustinent non admittere illa, quae non est fas gustare, propter nimium
vivendi amorem. 21 Hi autem, qui iniquo sacrificio praepositi erant,
propter antiquam cum viro amicitiam tollentes eum secreto rogabant, ut
afferret carnes, quibus uti ei liceret quaeque ab ipso paratae essent, et
fingeret se eas manducare, quas rex imperaverat de sacrificii carnibus,
22 ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem cum illis
amicitiam consequeretur humanitatem. 23 At ille, consilio decoro inito
ac digno aetate et senectutis eminentia et acquisita nobilique canitie
atque optima a puero vitae disciplina, magis autem sancta et a Deo condita
legislatione, consequenter sententiam ostendit: cito, dicens, dimitterent
ad inferos. 24 Non enim aetati nostrae dignum est fingere, ut multi
adulescentium arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad morem
alienigenarum 25 et ipsi propter meam simulationem et propter modicum
et pusillum vitae tempus decipiantur propter me, et exsecrationem atque
maculam meae senectuti conquiram. 26 Nam etsi in praesenti tempore
evasero eam, quae ex hominibus est, poenam, manus tamen Omnipotentis nec
vivus nec defunctus effugiam. 27 Quam ob rem viriliter nunc vita
excedendo, senectute quidem dignus apparebo; 28 adulescentibus autem
exemplum forte reliquero, ut prompto animo ac fortiter pro sacris ac
sanctis legibus honesta morte perfungantur . Et cum haec dixisset,
confestim ad supplicium venit; 29 ipsis autem, qui eum ducebant,
illam, quam paulo ante habuerant erga eum benevolentiam, in iram
convertentibus, propterea quod sermones dicti, sicut ipsi arbitrabantur,
essent amentia. 30 Cumque coepisset plagis mori, ingemiscens dixit:
Domino, qui habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte
possem liberari, duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus,
secundum animam vero propter ipsius timorem libenter haec patior . 31
Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed et
plurimis ex gente mortem suam ad exemplum fortitudinis et memoriam
virtutis relinquens.
7 1 Contigit autem et septem fra tres una cum matre apprehen sos
compelli a rege attingere contra fas carnes porcinas, flagris et nervis
cruciatos. 2 Unus autem ex illis exstans prior locutor sic ait: Quid
es quaesiturus, et quid vis discere a nobis? Parati sumus mori magis quam
patrias leges praevaricari . 3 Iratus itaque rex iussit sartagines et
ollas succendi. 4 Quibus statim succensis, iussit ei, qui prior
illorum fuerat locutus, amputari linguam et, cute capitis abstracta,
summas quoque manus et pedes ei praescindi, ceteris eius fratribus et
matre inspicientibus. 5 Et cum iam per omnia inutilis factus esset,
iussit eum igne admoveri adhuc spirantem et torreri in sartagine. Cum
autem vapor sartaginis diu diffunderetur, ceteri una cum matre invicem se
hortabantur mori fortiter ita dicentes: 6 Dominus Deus aspicit et
veritate in nobis consolatur, quemadmodum per personam contestantis
cantici declaravit Moyses: Et in servis suis consolabitur . 7
Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum; et
cute capitis eius cum capillis abstracta, interrogabant, si manducaret
prius quam toto corpore per membra singula puniretur. 8 At ille
respondens patria voce dixit: Non faciam . Propter quod et iste,
sequenti loco, tormenta suscepit sicut primus. 9 Et in ultimo spiritu
constitutus, sic ait: Tu quidem, scelestissime, de praesenti vita nos
perdis; sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitae
resurrectionem suscitabit . 10 Post hunc tertius illudebatur; et
linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit 11 et
fortiter ait: E caelo ista possideo et propter illius leges haec ipsa
despicio et ab ipso rursus me ea recepturum spero , 12 ita ut rex et,
qui cum ipso erant, mirarentur adulescentis animum, quomodo pro nihilo
duceret cruciatus. 13 Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter
torquentes; 14 et, cum iam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab
hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos;
tibi enim resurrectio ad vitam non erit . 15 Et deinceps quintum, cum
admovissent, vexabant; 16 at ille respiciens in eum dixit:
Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis, quod vis;
noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum; 17 tu autem
patienter sustine et videbis maiestatem virtutis ipsius, qualiter te et
semen tuum torquebit . 18 Post hunc ducebant sextum, et is mori
incipiens ait: Noli frustra errare; nos enim propter nosmetipsos haec
patimur peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in
nobis: 19 tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum
pugnare tentaveris . 20 Supra modum autem mater mirabilis et bona
memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore
conspiciens bono animo ferebat propter spem, quam in Dominum habebat.
21 Singulos illorum hortabatur voce patria, forti repleta sensu et
femineam cogitationem masculino excitans animo, dicens ad eos: 22
Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego spiritum et vitam
donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum ego modulata; 23
sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem quique omnium
invenit originem, et spiritum et vitam vobis iterum cum misericordia
reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges eius . 24
Antiochus autem contemni se arbitratus, simul et exprobrantem dedignans
vocem, cum adhuc adulescentior superesset, non solum verbis hortabatur,
sed et cum iuramento affirmabat se divitem simul et beatum facturum,
translatum a patriis legibus, et amicum habiturum et officia ei
crediturum. 25 Sed ad haec cum adulescens nequaquam intenderet,
vocavit rex matrem et suadebat ei, ut adulescenti fieret suasor in
salutem. 26 Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit
suasuram se filio. 27 Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem
tyrannum sic ait patria voce: Fili, miserere mei, quae te in utero novem
mensibus portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi
et nutricem me tibi exhibui. 28 Peto, nate, ut aspicias ad caelum et
terram et quae in ipsis sunt, universa videns intellegas quia non ex his,
quae erant, fecit illa Deus; et hominum genus ita fit. 29 Ne timeas
carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem, ut in
illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam . 30 Cum haec illa
adhuc diceret, ait adulescens: Quem sustinetis? Non oboedio praecepto
regis, sed obtempero praecepto legis, quae data est patribus nostris per
Moysen. 31 Tu vero, qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos,
non effugies manus Dei. 32 Nos enim pro peccatis nostris haec patimur;
33 et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens
Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis.
34 Tu autem, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli
frustra extolli elatus vanis spebus, in filios caeli levata manu; 35
nondum enim omnipotentis atque intuitoris Dei iudicium effugisti. 36
Nam fratres nostri, modico nunc dolore sustentato, sub Dei testamentum
aeternae vitae reciderunt; tu vero iudicio Dei iustas superbiae tuae
poenas exsolves. 37 Ego autem, sicut et fratres mei, et corpus et
animam trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostrae
propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est
Deus solus; 38 in me vero et in fratribus meis restitit Omnipotentis
ira, quae super omne genus nostrum iuste superducta est . 39 Tunc rex
accensus ira in hunc super omnes crudelius desaevit, indigne ferens se
derisum. 40 Et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens.
41 Novissima autem post filios et mater consumpta est. 42 Igitur de
sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis sit dictum.
8 1 Iudas vero Maccabaeus et, qui cum illo erant, introeuntes la
tenter in castella convocabant cognatos; et eos, qui permanserunt in
Iudaismo, assumentes, collegerunt circiter sex milia virorum. 2 Et
invocabant Dominum, ut respiceret in populum, qui ab omnibus calcabatur;
et misereretur templo, quod contaminabatur ab impiis; 3 et misereretur
etiam pereunti civitati et incipienti solo complanari et vocem sanguinis
ad se clamantis exaudiret; 4 memoraretur quoque iniquas mortes
parvulorum innocentum et blasphemias nomini suo illatas et indignaretur
super his. 5 At Maccabaeus, congregata multitudine, intolerabilis iam
gentibus efficiebatur, ira Domini in misericordiam conversa. 6 Et
civitates et castella superveniens improvisus succendebat et opportuna
loca occupans non paucos hostium in fugam convertens, 7 maxime noctes
in huiusmodi excursus cooperantes captabat. Et fama virtutis eius ubique
diffundebatur. 8 Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum
venire ac frequentius in prosperitatibus procedere, ad Ptolemaeum ducem
Coelesyriae et Phoenicis scripsit, ut auxilium ferret regis negotiis.
9 At ille velociter sumpsit Nicanorem Patrocli de primoribus amicis et
misit, datis ei de permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus,
ut universum Iudaeorum genus deleret; adiunxit autem ei et Gorgiam virum
militarem et in bellicis rebus expertum. 10 Constituit autem Nicanor,
ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo milia talentorum de
captivitate Iudaeorum suppleret; 11 statimque ad maritimas civitates
misit convocans ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se
nonaginta mancipia talento distracturum, non exspectans vindictam, quae
eum ab Omnipotente esset consecutura. 12 Iudas autem, ubi comperit de
Nicanoris adventu, indicavit his, qui secum erant, exercitus praesentiam.
13 Ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae in
fugam vertebantur et in alios locos seipsos transferebant; 14 alii
vero omnia, quae eis supererant, vendebant simulque Dominum deprecabantur,
ut eriperet eos, qui ab impio Nicanore, prius quam comminus venirent,
venumdati essent: 15 et si non propter eos, sed tamen propter
testamenta ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici
nominis eius super ipsos. 16 Convocatis autem Maccabaeus sex milibus,
qui cum ipso erant, rogabat ne ab hostibus perterrerentur neque metuerent
inique venientium adversum se gentium multitudinem, sed fortiter
contenderent, 17 ante oculos habentes contumeliam, quae in locum
sanctum ab his iniuste esset consummata, itemque et ludibrio habitae
civitatis iniuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa. 18 Nam
illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia; nos autem in
omnipotente Deo, qui potest et venientes adversum nos et universum mundum
uno nutu delere, confidimus . 19 Cum autem admonuisset eos et de
auxiliis, quae facta sunt erga parentes, et de illo sub Sennacherib, ut
centum octoginta quinque milia perierunt, 20 et de illo in Babilonia,
in proelio quod eis adversus Galatas fuit, ut omnes ad rem venerunt, octo
milia cum quattuor milibus Macedonum Macedonibus haesitantibus, ipsi
octo milia peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum de
caelo et beneficia plurima consecuti sunt C; 21 quibus verbis cum eos
constantes effecisset et paratos pro legibus et patria mori, in quattuor
quasdam partes exercitum divisit. 22 Constitutis itaque fratribus suis
ducibus uniuscuiusque ordinis, Simone et Iosepho et Ionatha, subiectis
unicuique millenis et quingentenis, 23 insuper et Eleazaro, lecto
sancto libro et dato signo adiutorii Dei, primae cohortis ipse ductor
commisit cum Nicanore. 24 Et facto sibi adiutore Omnipotente,
interfecerunt super novem milia hostium, saucios autem et membris
debilitatos maiorem partem exercitus Nicanoris reddiderunt, omnes vero
fugere compulerunt. 25 Pecunias autem eorum, qui ad emptionem illorum
advenerant, abstulerunt et, cum persecuti eos fuissent satis longe,
reversi sunt hora conclusi; 26 nam erat ante sabbatum, quam ob causam
non perseveraverunt insequentes eos. 27 Cum autem ipsorum arma
collegissent spoliisque hostes exuissent, circa sabbatum versabantur
impensius benedicentes et confitentes Domino, qui liberavit eos in isto
die misericordiae initium constituens in eos. 28 Post sabbatum vero
debilitatis et viduis et orphanis portione de spoliis data, residua ipsi
cum pueris partiti sunt. 29 His itaque gestis et communi facta
obsecratione, misericordem Dominum postulabant, ut in finem servis suis
reconciliaretur. 30 Et contendentes cum his, qui cum Timotheo et
Bacchide erant, super viginti milia eorum interfecerunt et munitiones
excelsas facile obtinuerunt; et plures praedas diviserunt, aequaliter
seipsos participes cum debilitatis et orphanis et viduis, sed et
senioribus facientes. 31 Et cum arma eorum diligenter collegissent,
omnia composuerunt in locis opportunis; residua vero spolia Hierosolymam
detulerunt. 32 Et phylarchen eorum, qui cum Timotheo erant,
interfecerunt, virum scelestissimum, qui in multis Iudaeos afflixerat;
33 et cum epinicia agerent in patria, eos, qui sacras ianuas
incenderant, et Callisthenem succenderunt, qui in quoddam domicilium
fugerat; et dignam pro impietate mercedem tulit. 34 Facinorosissimus
autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Iudaeorum venditionem adduxerat,
35 humiliatus ab his, qui secundum ipsum exsistimabantur exigui esse,
auxilio Domini, deposita veste gloriae, per mediterranea fugitivi more
solitarius effectus venit Antiochiam, super omnia prosperatus in interitu
exercitus. 36 Et, qui Romanis promiserat se tributum de captivitate
Hierosolymorum redigere, praedicabat propugnatorem habere Iudaeos, et hoc
modo invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso
constitutas.
9 1 Eodem autem tempore Anti ochus inhoneste revertebatur de
regionibus circa Persidem. 2 Intraverat enim in eam, quae dicitur
Persepolis, et tentavit exspoliare templum et civitatem opprimere;
quapropter, multitudine ad armorum auxilium concurrente, in fugam versi
sunt; et contigit ut Antiochus in fugam versus ab indigenis turpiter
rediret. 3 Et cum esset circa Ecbatana, nuntiata sunt ea, quae erga
Nicanorem et Timotheum gesta sunt. 4 Elatus autem ira arbitrabatur se
etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque
iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum
comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: Congeriem sepulcri
Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo . 5 Sed qui universa
conspicit, Dominus, Deus Israel, percussit eum insanabili et invisibili
plaga; et continuo ut is finivit sermonem, apprehendit eum dolor dirus
viscerum et amara internorum tormenta, 6 perquam iuste, quippe qui
multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera. 7 Ille vero
nullo modo ab arrogantia cessabat; super hoc autem superbia repletus erat,
ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens iter accelerari. Contigit
autem, ut et ille caderet de curru, qui ferebatur impetu, et gravi lapsu
corruens in omnibus corporis membris vexaretur. 8 Isque, qui nuper
videbatur fluctibus maris imperare propter super hominem iactantiam et in
statera montium altitudines appendere, humiliatus ad terram in gestatorio
portabatur manifestam Dei virtutem omnibus ostendens, 9 ita ut de
oculis impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus et maeroribus
carnes eius diffluerent, illiusque odore totus exercitus gravaretur
propter putredinem. 10 Et qui paulo ante sidera caeli contingere se
arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerabilem foetoris gravitatem
portare. 11 Hinc igitur coepit multum superbiae deponere confractus et
ad agnitionem venire divina plaga, per momenta doloribus extensus. 12
Et, cum nec ipse foetorem suum ferre posset, ita ait: Iustum est
subditum esse Deo et mortalem non superbe sentire . 13 Orabat autem
hic scelestus Dominum, ei non amplius miserturum, ita dicens: 14
sanctam quidem civitatem, ad quam festinans veniebat, ut eam solo aequalem
faceret ac sepulcrum congestorum strueret, liberam ostendere; 15
Iudaeos autem, quos decreverat nec sepultura quidem se dignos habiturum,
sed avibus devorandos cum parvulis se feris proiecturum, omnes hos
aequales Atheniensibus facturum; 16 templum vero sanctum, quod prius
exspoliaverat, pulcherrimis donis ornaturum et sacra vasa multiplicia
cuncta se redditurum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus
suis praestaturum; 17 super haec autem et Iudaeum se futurum et omnem
locum habitabilem perambulaturum praedicantem Dei potestatem. 18 Sed
omnino non cessantibus doloribus supervenerat enim in eum iustum Dei
iudicium semetipsum desperans scripsit ad Iudaeos hanc infra rescriptam
epistulam modum deprecationis habentem, haec continentem: 19 Optimis
civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse felices, rex et
dux Antiochus. 20 Si bene valetis et filii vestri, et res vestrae ex
sententia sunt vobis, precans refero quidem Deo maximam gratiam, in caelum
spem habens; 21 ego vero in infirmitate constitutus eram, vestri autem
honoris et benevolentiae memineram cum affectione. Reversus de Persidis
locis et in infirmitatem incidens molestiam habentem, necessarium duxi pro
communi omnium securitate curam habere. 22 Non desperans memetipsum,
sed spem multam habens effugiendi infirmitatem, 23 respiciens autem
quod et pater meus, quibus temporibus in superiora loca duxit exercitum,
ostendit, qui susciperet principatum; 24 ut, si quid contrarium
accideret aut etiam quid difficile nuntiaretur, scientes hi, qui circa
regionem erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur. 25
Ad haec autem considerans de proximo potentes et vicinos regno temporibus
insidiantes et eventum exspectantes, designavi filium Antiochum regem,
quem saepe recurrens in superiora regna plurimis vestrum committebam et
commendabam; et scripsi ad eum, quae subiecta sunt. 26 Oro itaque vos
et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet
hanc, quam habetis benevolentiam in me et in filium. 27 Confido enim
eum modeste et humane, sequentem propositum meum, vobiscum acturum
. 28 Igitur homicida et blasphemus pessima perpessus, ut ipse alios
tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est. 29
Transferebat autem corpus Philippus collactaneus eius, qui etiam metuens
filium Antiochi ad Ptolemaeum Philometorem in Aegyptum se
contulit.
10 1 Maccabaeus autem et, qui cum eo erant, Domino eos praeeunte,
templum quidem et civitatem receperunt; 2 aras autem, quas alienigenae
per plateam exstruxerant, itemque delubra demoliti sunt 3 et, purgato
templo, aliud altare fecerunt et, succensis lapidibus igneque de his
concepto, sacrificia obtulerunt post biennium et incensum et lucernas et
panum propositionem fecerunt. 4 Quibus autem gestis, rogaverunt
Dominum prostrati in ventrem, ne amplius talibus malis inciderent, sed et,
si quando peccassent, ut ab ipso cum clementia corriperentur et non
blasphemis ac barbaris gentibus traderentur. 5 Qua die autem templum
ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri
templi vicesima quinta illius mensis, qui est Casleu. 6 Et cum
laetitia diebus octo egerunt in modum Tabernaculorum, recordantes quod
ante modicum temporis diem sollemnem Tabernaculorum in montibus et in
speluncis more bestiarum egerant. 7 Propter quod thyrsos et ramos
virides, adhuc et palmas habentes, hymnos tollebant ei, qui prosperavit
mundari locum suum. 8 Et decreverunt communi praecepto et decreto
universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos. 9 Res itaque
de fine Antiochi, qui appellatus est Epiphanes, ita se habuerunt. 10
Nunc autem res de Antiocho Eupatore, qui vero filius erat impii,
narrabimus, illa breviantes, quae continent bellorum mala. 11 Hic
enim, suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quendam
Coelesyriae et Phoenicis ducem primarium. 12 Nam Ptolemaeus, qui
dicebatur Macron, quod esset iustum conservare praeferens erga Iudaeos
propter in eos factam iniquitatem, conabatur, quae ad illos spectabant,
pacifice peragere. 13 Unde accusatus ab amicis apud Eupatorem et cum
frequenter se proditorem esse audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a
Philometore deseruisset et ad Antiochum Epiphanem transiisset, cumque
amplius nobilem potestatem digne ferre non posset, veneno hausto vitam
finivit. 14 Gorgias autem, cum esset dux locorum, externos milites
alebat et frequenter adversus Iudaeos bellum instruebat. 15 Atque una
cum ipso etiam Idumaei, qui tenebant opportunas munitiones, exercebant
Iudaeos et fugatos ab Hierosolymis suscipientes bellum alere tentabant.
16 Hi vero, qui erant cum Maccabaeo, supplicatione facta et rogato
Deo, ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idumaeorum;
17 quas fortiter aggressi, loca obtinuerunt et omnes, qui pugnabant in
muris, propulerunt et occurrentes interemerunt et non minus viginti
milibus trucidaverunt. 18 Quidam autem, cum confugissent non minus
quam novem milia in duas turres valde munitas et omnia ad repugnandum
habentes, 19 Maccabaeus, ad eorum expugnationem relicto Simone et
Iosepho itemque Zacchaeo eisque, qui cum ipso erant satis multis, ipse ad
ea, quae amplius perurgebant, loca discessit. 20 Hi vero, qui cum
Simone erant, cupiditate ducti a quibusdam, qui in turribus erant, suasi
sunt pecunia et, septuaginta milibus drachmis acceptis, dimiserunt quosdam
effugere. 21 Cum autem Maccabaeo nuntiatum esset quod factum est,
principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres
vendidissent, adversariis eorum dimissis. 22 Hos igitur proditores
factos interfecit et confestim duas turres occupavit. 23 Armis autem
in manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti
milia peremit. 24 At Timotheus, qui prius a Iudaeis fuerat superatus,
convocatis peregrinis copiis valde multis et congregatis equis, qui erant
ex Asia, non paucis, adfuit quasi armis victam Iudaeam capturus. 25
Qui autem cum Maccabaeo erant, appropinquante illo, ad supplicationem Dei
terra capita aspergentes lumbosque ciliciis praecincti 26 super
crepidinem contra altare provoluti rogabant, ut sibi propitius factus
inimicis eorum esset inimicus et adversariis adversaretur, sicut lex
declarat. 27 Digressi autem ab oratione, sumptis armis, longius de
civitate processerunt et, proximi hostibus effecti, separatim steterunt.
28 Cum autem lux oriens coepisset diffundi, utrique commiserunt, isti
quidem prosperitatis et victoriae tamquam sponsorem habentes cum virtute
refugium in Dominum, illi autem ut ducem certaminum sibi ipsis statuentes
animum. 29 Sed, cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de
caelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, et ducatum Iudaeis
praestantes; 30 ex quibus duo Maccabaeum medium accipientes suisque
armis protegentes incolumem conservabant, in adversarios autem tela et
fulmina iaciebant, ex quo caecitate confusi evolaverunt repleti
perturbatione. 31 Interfecti sunt autem viginti milia quingenti et
equites sescenti. 32 Timotheus vero confugit in praesidium, quod Gazara
dicitur, optimam munitionem, ducatum illic habente Chaerea. 33 Qui
autem cum Maccabaeo erant laetantes obsederunt munitionem diebus quattuor.
34 At hi qui intus erant, loci munimento confisi, supra modum
maledicebant et sermones nefandos iactabant; 35 sed, cum dies quinta
illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabaeo erant, accensi
animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi feroci animo,
occursantem quemque caedebant; 36 sed et alii similiter ascendentes in
circumflexione contra eos, qui intus erant, turres incendebant atque ignes
inferentes ipsos maledicos vivos concremabant, alii autem portas
concidebant et, recepto residuo exercitu, occupaverunt civitatem; 37
et Timotheum occultantem se in quodam lacu peremerunt et fratrem illius
Chaeream et Apollophanem. 38 Quibus gestis, in hymnis et
confessionibus benedicebant Dominum, qui magnifice Israel benefaciebat et
victoriam dabat illis.
11 1 Sed parvo prorsus post tem pore, Lysias procurator regis et
propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his, quae
acciderant, 2 congregatis octoginta milibus et equitatu universo,
veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem Graecis
habitaculum facturum; 3 templum vero in pecuniae quaestum sicut cetera
delubra gentium habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium
facturum, 4 nequaquam recogitans Dei potestatem, sed elatus
multitudine peditum et milibus equitum et octoginta elephantis. 5
Ingressus autem Iudaeam et appropians Bethsuris, munito quidem praesidio,
distanti autem ab Hierosolymis intervallo quinque stadiorum, illud
obsidione premebat. 6 Ut autem, qui cum Maccabaeo erant, cognoverunt
eum expugnare praesidia, cum fletibus et lacrimis rogabant Dominum, et
omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel. 7 Et
ipse primus Maccabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum
periculum subire et ferre auxilium fratribus suis; simul autem et prompto
animo impetum fecerunt. 8 Ilico vero, cum prope Hierosolymam essent,
apparuit praecedens eos eques in veste candida armaturam auream vibrans.
9 Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et convaluerunt
animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros ferreos
parati penetrare. 10 Praeibant in apparatu de caelo habentes
adiutorem, miserante super eos Domino. 11 Leonum autem more impetu
irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum
mille sescentos, universos autem in fugam verterunt. 12 Plures autem
ex eis vulnerati, nudi evaserunt; sed et ipse Lysias turpiter fugiens
evasit. 13 Et, quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam
erga se deminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos, potente Deo
auxiliante, misit ad eos 14 suasitque eis se consensurum omnibus, quae
iusta sunt, et regem quoque persuasurum, ut necessarium crederet se amicum
eis esse. 15 Annuit autem Maccabaeus in omnibus, quae Lysias rogabat,
utilitati consulens; quaecumque enim Maccabaeus scriptis tradidit Lysiae
de Iudaeis, rex concessit. 16 Nam erant scriptae Iudaeis epistulae a
Lysia quidem hunc modum continentes: Lysias populo Iudaeorum salutem.
17 Ioannes et Abessalom, qui missi fuerant a vobis tradentes responsum
rescriptum, postulabant circum ea, quae per illud significabantur. 18
Quaecumque igitur oportebat etiam regi perferri, exposui; et, quae res
permittebat, concessit. 19 Si igitur in negotiis benevolentiam
conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo. 20 De
ceteris autem per singula mandavi et istis et his, qui a me missi sunt,
colloqui vobiscum. 21 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo,
mensis Iovis Corinthii die vicesima et quarta . 22 Regis autem
epistula ista continebat: Rex Antiochus Lysiae fratri salutem. 23
Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno
nostro, sine tumultu attendere ad rerum suarum curam, 24 audientes
Iudaeos non consensisse patri, ut transferrentur ad Graecas institutiones,
sed suo ipsorum instituto adhaerentes postulare sibi concedi legitima sua;
25 cupientes igitur hanc quoque gentem extra tumultum esse, iudicamus
templum illis restitui remque agi secundum suorum maiorum consuetudinem.
26 Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis ut,
cognita nostra voluntate, bono animo sint et libenter propriarum rerum
instaurationi deserviant . 27 Ad gentem vero regis epistula talis
erat: Rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem. 28
Si valetis, sic est, ut volumus; sed et ipsi bene valemus. 29
Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis
versari. 30 His igitur, qui commeant usque ad diem tricesimum mensis
Xanthici, erit dextera cum securitate, 31 ut Iudaei utantur cibis et
legibus suis sicut et prius, et nemo eorum ullo modo molestiam patietur de
his, quae per ignorantiam gesta sunt. 32 Misimus autem et Menelaum,
qui vos alloquatur. 33 Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo,
Xanthici mensis quinta decima die . 34 Miserunt autem etiam Romani
epistulam ita se habentem: Quintus Memmius, Titus Manius, legati
Romanorum populo Iudaeorum salutem. 35 De his, quae Lysias cognatus
regis concessit vobis, et nos consentimus. 36 De quibus autem ad regem
iudicavit referendum, confestim aliquem mittite inter vos conferentes de
his, ut proponamus, sicut congruit vobis; nos enim Antiochiam accedimus.
37 Ideoque festinate et mittite aliquos, ut nos quoque sciamus cuius
estis voluntatis. 38 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo,
quinta decima die mensis Xanthici .
12 1 His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudaei
autem agriculturae operam dabant. 2 Sed ex his, qui duces erant in
singulis locis, Timotheus et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus
et Demophon, super hos et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in
silentio agere et quiete. 3 Ioppitae vero tale quoddam flagitium
perpetrarunt: cum rogavissent Iudaeos, cum quibus habitabant, ascendere
scaphas, quas ipsi paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis
inimicitiis in eos subiacentibus, 4 secundum autem commune civitatis
decretum, et ipsis acquiescentibus, utpote qui pacem obtinere cuperent et
nihil suspectum haberent, eos provectos in altum submerserunt non minus
ducentos. 5 Quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut
cognovit, praecepit viris, qui erant cum ipso, et, invocato iusto iudice
Deo, 6 venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu
succendit, scaphas exussit, eos autem, qui illuc refugerant, gladio
peremit. 7 Et, cum conclusus esset locus, discessit quasi iterum
reversurus et universam Ioppitarum civitatem eradicaturus. 8 Sed, cum
cognovisset et eos, qui erant Iamniae, velle pari modo facere habitantibus
secum Iudaeis, 9 Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum
navibus succendit, ita ut lumen ignis appareret Hierosolymis a stadiis
ducentis quadraginta. 10 Inde, cum iam abiissent novem stadiis et iter
facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes non minus quam quinque
milia viri et equites quingenti. 11 Cumque pugna valida fieret et hi,
qui circa Iudam erant, per auxilium Dei prospere gessissent, nomades victi
petebant a Iuda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos et in
ceteris profuturos eis. 12 Iudas autem arbitratus vere in multis eos
utiles promisit se pacem acturum cum eis; dextrisque acceptis, discessere
ad tabernacula sua. 13 Aggressus est autem et civitatem quandam firmam
pontibus murisque circumsaeptam, quae a promiscuis gentibus habitabatur,
cui nomen Caspin. 14 Hi vero, qui intus erant, confidentes in
stabilitate murorum et apparatu alimoniarum contumeliosius agebant cum
eis, qui circa Iudam erant, maledictis lacessentes et blasphemantes ac
loquentes, quae fas non est. 15 Qui autem cum Iuda erant, invocato
magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis organicis temporibus
Iosue praecipitavit Iericho, irruerunt ferociter muris 16 et, capta
civitate per Dei voluntatem, inenarrabiles caedes fecerunt, ita ut
adiacens stagnum latitudinem habens stadiorum duorum defluere repletum
sanguine videretur. 17 Inde autem discesserunt stadia septingenta
quinquaginta et pervenerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubiani,
Iudaeos. 18 Et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt,
qui, nullo negotio perfecto, tunc de locis regressus erat, relicto tamen
in quodam loco firmissimo praesidio. 19 Dositheus autem et Sosipater,
ex ducibus, qui cum Maccabaeo erant, exeuntes peremerunt a Timotheo
relictos in praesidio plures quam decem milia viros. 20 At Maccabaeus,
ordinato exercitu circum se per cohortes, constituit eos super cohortes et
adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum
equitumque duo milia quingentos. 21 Cognito autem Iudae adventu,
Timotheus praemisit mulieres et filios et reliquum apparatum in locum, qui
Carnion dicitur; erat enim inexpugnabile et accessu difficile praesidium
propter locorum angustias. 22 Cumque cohors Iudae prima apparuisset,
et pavor factus esset super hostes, ac timor ex praesentia illius, qui
universa conspicit, super eos esset, in fugam exsiluerunt, alius alio se
ferens, ita ut saepe a suis laederentur et gladiorum acuminibus
configerentur. 23 Iudas autem vehementer instabat confodiens impios et
prostravit ad triginta milia virorum. 24 Ipse vero Timotheus incidens
in eos, qui erant cum Dositheo et Sosipatre, cum multa adulatione
postulabat, ut vivus dimitteretur, eo quod multorum quidem parentes,
aliorum autem fratres haberet, et contingeret horum curam non haberi.
25 Et cum pluribus modis fidem dedisset secundum hoc constitutum,
restituturum se eos illaesos, dimiserunt eum propter fratrum
salutem. 26 Egressus autem ad Carnion et Atergation interfecit viginti
quinque milia corporum. 27 Post autem horum fugam et necem, movit
exercitum etiam adversus Ephron civitatem munitam, in qua multitudo
diversarum gentium inhabitabat, et robusti iuvenes pro muris consistentes
fortiter repugnabant; in hac autem machinarum et telorum multi erant
apparatus. 28 Sed, cum Potentem invocassent, qui potestate sua vires
hostium confringit, ceperunt subiectam civitatem et ex eis, qui intus
erant, ad viginti quinque milia prostraverunt. 29 Inde profecti ad
civitatem Scytharum perrexerunt, quae ab Hierosolymis sescentis stadiis
aberat. 30 Contestantibus autem his, qui erant illic Iudaei,
benevolentiam, quam Scythopolitae erga eos habebant, et mitem occursum
temporibus infelicitatis, 31 gratias agentes et exhortati etiam de
cetero erga genus ipsum benignos esse, venerunt Hierosolymam die sollemni
Septimanarum instante. 32 Post eam vero, quae dicitur Pentecoste,
abierunt contra Gorgiam praepositum Idumaeae. 33 Exivit autem cum
peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis. 34 Quibus autem
congressis, contigit paucos ruere Iudaeorum. 35 Dositheus vero quidam
de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit
chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere
vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et
Gorgias effugit in Maresa. 36 At illis, qui cum Esdrin erant, diutius
pugnantibus et fatigatis, cum invocasset Iudas Dominum, ut adiutorem se
ostenderet et ducem belli, 37 incipiens patria voce clamorem cum
hymnis, irruens improviso in eos, qui circa Gorgiam erant, fugam eis
incussit. 38 Iudas autem, collecto exercitu, venit in civitatem Odollam
et, cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati in
eodem loco sabbatum egerunt. 39 Et sequenti die venerunt, qui cum Iuda
erant, eo tempore, quo necessarium factum erat, ut corpora prostratorum
tollerent et cum parentibus reponerent in sepulcris paternis. 40
Invenerunt autem sub tunicis uniuscuiusque interfectorum donaria idolorum,
quae apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudaeos. Omnibus ergo
manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse. 41 Omnes itaque,
cum benedixissent, quae sunt iusti iudicis, Domini, qui occulta manifesta
facit, 42 ad obsecrationem conversi sunt, rogantes, ut id, quod factum
erat, delictum oblivioni ex integro traderetur. At vero fortissimus Iudas
hortatus est populum conservare se sine peccato, cum sub oculis vidissent,
quae facta sunt propter peccatum eorum, qui prostrati sunt. 43 Et,
facta viritim collatione ad duo milia drachmas argenti, misit Hierosolymam
offerri pro peccatis sacrificium, valde bene et honeste de resurrectione
cogitans. 44 Nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret,
superfluum et vanum esset orare pro mortuis. 45 Deinde considerans
quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimum haberent
repositum gratiae donum: 46 sancta et pia cogitatio. Unde pro
defunctis expiationem fecit, ut a peccato solverentur.
13 1 Anno centesimo quadrage simo nono his, qui erant cir ca
Iudam, notum factum est Antiochum Eupatorem venire cum multitudine
adversus Iudaeam 2 et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum
negotiorum, unumquemque habentem exercitum Graecum peditum centum decem
milia et equitum quinque milia trecentos et elephantos viginti duos,
currus autem cum falcibus trecentos. 3 Commiscuit autem se illis et
Menelaus et cum multa fallacia hortabatur Antiochum non pro patriae
salute, sed sperans se constitui in principatum. 4 Sed Rex regum
suscitavit animos Antiochi in peccatorem; et, suggerente Lysia hunc esse
causam omnium malorum, iussit, ut est consuetudo in loco, adductum in
Beroeam necari. 5 Erat autem in loco turris quinquaginta cubitorum,
cineris plena, et machinam habebat volubilem undique praecipitem in
cinerem. 6 Illic reum sacrilegii vel quorundam etiam aliorum malorum
summitatem factum, omnes propellunt ad interitum. 7 Et tali lege
praevaricatorem legis contigit mori, nec terram adeptum Menelaum. 8
Valde iuste: nam, quia multa erga aram delicta commisit, cuius ignis et
cinis erat sanctus, ipse in cinere mortem reportavit. 9 Sed rex mente
efferatus veniebat, peiora quam quae sub patre suo facta erant, ostensurus
Iudaeis. 10 Quibus Iudas cognitis, praecepit populo, ut die ac nocte
Dominum invocarent, si quando et alias etiam nunc adiuvaret eos, 11
quippe qui lege et patria sanctoque templo in eo essent ut privarentur; ac
populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis nationibus
subdi. 12 Omnibus itaque simul idem facientibus et rogantibus
misericordem Dominum cum fletu et ieiuniis et prostratione per triduum
sine intermissione, hortatus eos Iudas praecepit adesse. 13 Ipse vero
seorsum cum senioribus cogitavit, prius quam regis exercitus invaderet
Iudaeam et obtinerent civitatem, egressos res adiudicare auxilio Dei.
14 Dans itaque procurationem Creatori mundi, exhortatus suos, ut
fortiter dimicarent usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria,
institutionibus, circa Modin exercitum constituit. 15 Cumque suis
dedisset signum: Victoriam Dei , cum iuvenibus fortissimis electis,
nocte aggressus castra adversus aulam regiam, interfecit viros ad duo
milia et primarium elephantorum una cum eo, qui intra habitaculum erat;
16 et postremo metu ac perturbatione castra repleverunt, rebusque
prospere gestis, abierunt. 17 Die autem iam illucescente hoc factum
erat, adiuvante eum Domini protectione. 18 Sed rex, accepto gustu
audaciae Iudaeorum, artibus loca tentavit. 19 Et Bethsuris, quae erat
Iudaeorum praesidium munitum, castra admovebat; sed fugabatur, impingebat,
minorabatur. 20 His autem, qui intus erant, Iudas necessaria mittebat.
21 Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de Iudaico
exercitu; qui requisitus, comprehensus est et conclusus. 22 Iterum rex
sermonem habuit ad eos, qui erant in Bethsuris, dextram dedit, accepit,
abiit; 23 commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est;
cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia,
confusus est; Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus,
quae iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit
templum et loco exhibuit humanitatem; 24 Maccabaeum excepit, reliquit
ducem a Ptolemaide usque ad Gerrenos Hegemonidem, 25 venit
Ptolemaidam: graviter ferebant Ptolemenses amicitiae conventiones
indignabantur enim supra modum voluerunt irrita facere pacta. 26
Accessit Lysias ad tribunal, exposuit rationem congruenter, persuasit,
sedavit, tranquillos fecit, regressus est Antiochiam. Hoc modo res gestae
a rege, adventus et profectionis eius, processerunt.
14 1 Sed post triennii tempus co gnoverunt, qui cum Iuda erant,
Demetrium Seleuci per portum apud Tripolim adnavigantem cum multitudine
valida et navibus, 2 tenuisse regionem, sublato Antiocho et
procuratore eius Lysia. 3 Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos
fuerat, sed voluntarie coinquinatus temporibus seditionis, considerans
nullo modo sibi esse salutem neque accessum ultra ad sanctum altare, 4
venit ad regem Demetrium, centesimo quinquagesimo primo anno, offerens ei
coronam auream et palmam, super haec et thallos, qui templi esse
videbantur; et ipsa quidem die siluit. 5 Tempus autem opportunum
dementiae suae nactus, convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus
quo proposito et consilio Iudaei niterentur, 6 ad haec respondit:
Ipsi, qui dicuntur Asidaei, Iudaeorum, quibus praeest Iudas Maccabaeus,
bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum.
7 Unde ego defraudatus parentum gloria, dico autem summo sacerdotio,
huc nunc veni, 8 primo quidem de his, quae pertinent ad regem, mera
fide sentiens, secundo autem etiam civibus meis consulens; nam illorum
praedictorum inconsiderantia universum genus nostrum non modice laborat.
9 Sed his singulis, tu rex, cognitis, et regioni et obsesso generi
nostro, secundum quam habes omnibus obviam humanitatem, prospice; 10
nam, quamdiu superest Iudas, impossibile est pacem esse negotiis . 11
Talibus autem ab hoc dictis, velocius ceteri amici hostiliter se habentes
adversus Iudam inflammaverunt Demetrium. 12 Qui statim assumens
Nicanorem, qui fuit praepositus elephantorum, et ducem ostendens Iudaeae
misit, 13 datis mandatis, ut ipsum quidem Iudam occideret; eos vero,
qui cum illo erant, dispergeret et constitueret Alcimum maximi templi
summum sacerdotem. 14 Tunc gentes, quae de Iudaea fugerant Iudam,
gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Iudaeorum prosperitates
rerum suarum existimantes fore. 15 Audito itaque Nicanoris adventu et
conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum
constituit usque in aeternum quique suam portionem signis evidentibus
protegit. 16 Imperante autem duce, statim inde profectus congreditur
eis ad castellum Dessau. 17 Simon vero frater Iudae commiserat cum
Nicanore, sed lente ob repentinum adversariorum silentium victus
evaserat. 18 Nicanor tamen audiens quam virtutem haberent, qui cum Iuda
erant, et animi magnitudinem pro patriae certaminibus, sanguine iudicium
facere metuebat. 19 Quam ob rem misit Posidonium et Theodotum et
Matthathiam, ut darent dextras atque acciperent. 20 Et, cum diu de his
consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem rettulisset, et paribus
suffragiis pareret sententia, sponsionibus pacis annuerunt. 21 Itaque
diem constituerunt, qua secreto convenirent eodem, et processit utrimque
currus, posuerunt sellas; 22 disposuit Iudas armatos paratos locis
opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid fieret; congruum
colloquium fecerunt. 23 Morabatur Nicanor Hierosolymis nihilque inique
agebat gregesque turbarum, quae congregatae fuerant, dimisit. 24
Habebat autem Iudam semper in conspectu, ex animo erat viro inclinatus.
25 Rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare. Nuptias fecit,
quiete egit, communiter vivebat. 26 Alcimus autem, videns mutuam
illorum benevolentiam et factas conventiones, accipiens venit ad Demetrium
et dicebat Nicanorem aliena sentire a rebus; Iudam enim regni insidiatorem
socium sibi designavit. 27 Itaque rex exasperatus et pessimi huius
criminationibus irritatus, scripsit Nicanori dicens graviter quidem se
ferre de conventionibus, iubere tamen Maccabaeum citius vinctum mittere
Antiochiam. 28 Quibus cognitis, Nicanor confusus erat et aegre
ferebat, si ea, quae convenerant, irrita faceret, nulla a viro facta
iniuria; 29 sed, quia regi resisti non poterat, opportunitatem
observabat, ut artificio illud perficeret. 30 At Maccabaeus videns
secum austerius agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem,
intellegens non ex optimo esse austeritatem, non paucis suorum
congregatis, occultavit se a Nicanore. 31 Quod cum ille cognovit
fortiter se a viro astutia praeventum, venit ad maximum et sanctum templum
et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum.
32 Quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset, qui
quaerebatur, extendens dexteram ad templum 33 iuravit haec: Nisi
Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam et
altare effodiam et templum hic Libero illustre erigam . 34 Et, his
dictis, abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant
eum, qui semper propugnator fuit gentis nostrae, haec dicentes: 35
Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis
tuae fieri in nobis; 36 et nunc, Sancte, omnis sanctificationis Domine,
conserva in aeternum impollutam domum istam, quae nuper mundata est
. 37 Razis autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est
Nicanori, vir amator civitatis et valde bene audiens, qui pro affectu
pater Iudaeorum appellabatur. 38 Hic enim pristinis temporibus
seditionis iudicium pertulerat Iudaismi corpusque et animam pro Iudaismo
tradiderat cum omni perseverantia. 39 Volens autem Nicanor manifestare
odium, quod habebat in Iudaeos, misit milites supra quingentos, ut eum
comprehenderent; 40 putabat enim, si illum cepisset, se cladem istis
illaturum. 41 Turbis autem turrim iam occupaturis et atrii ianuae vim
facientibus atque iubentibus ignem admovere et portas incendi, ipse
undique comprehensus supposuit sibi gladium 42 volens nobiliter mori
potius quam subditus fieri peccatoribus et nobilitate sua indignis
iniuriis affici. 43 Sed, cum per contentionis festinationem non certo
ictu plagam dedisset, et turbae intra ostia irrumperent, recurrens
audacter ad murum praecipitavit semetipsum viriliter in turbas; 44
quibus velociter locum dantibus intervallo facto, venit per medium spatium
vacuum. 45 Et, cum adhuc spiraret, accensus animis surrexit et, cum
sanguis ad modum fontis deflueret, et gravissima essent vulnera, cursu
turbas pertransiens et stans supra quandam petram praeruptam, 46
prorsus exsanguis iam effectus, proferens intestina et sumens utrisque
manibus proiecit super turbas et invocans Dominatorem vitae ac spiritus,
ut haec ipsi iterum redderet, ita vita defunctus est.
15 1 Nicanor autem, ut comperit eos, qui cum Iuda erant, in locis
esse iuxta Samariam, cogitavit requietionis die cum omni securitate eos
aggredi. 2 Iudaeis vero, qui illum per necessitatem sequebantur,
dicentibus: Ne ita ferociter et barbare disperdas, sed honorem tribue
praehonoratae diei cum sanctificatione ab eo, qui universa conspicit ,
3 ille infelix interrogavit, si est potens in caelo, qui imperavit agi
diem sabbatorum. 4 Et respondentibus illis: Est Dominus vivus ipse
in caelo potens, qui iussit colere septimam diem ; 5 at ille ait:
Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma et negotia regis
impleri . Tamen non obtinuit, ut nefarium consilium perficeret. 6 Et
Nicanor quidem cum summa superbia cervicem erigens cogitaverat commune
trophaeum statuere de iis, qui cum Iuda erant. 7 Maccabaeus autem sine
intermissione confidebat cum omni spe auxilium se consequi a Domino; 8
et hortabatur suos, ne formidarent adventum nationum, sed in mente
habentes adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente
sibi affuturam victoriam. 9 Et allocutus eos de Lege et Prophetis,
admonens eos etiam de certaminibus, quae perfecerant, promptiores
constituit eos. 10 Et, animis eorum excitatis, denuntiavit simul
ostendens gentium fallaciam et iuramentorum praevaricationem. 11 Cum
autem singulos illorum armavisset, non tam clipeorum et hastarum munitione
quam per bonos sermones exhortatione, cumque somnium fide dignum
exposuisset, supra modum universos laetificavit. 12 Erat autem
huiuscemodi visus eius: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum honestum
et bonum, verecundum occursu, modestum moribus et eloquium digne
proferentem et qui a puero omnes virtutes domesticas exercuerat, manus
protendentem orare pro omni populo Iudaeorum. 13 Post hoc sic
apparuisse virum canitie et gloria praestantem et mirabilem quandam et
magni decoris esse eminentiam circa illum. 14 Respondentem vero Oniam
dixisse: Hic est fratrum amator, qui multum orat pro populo et sancta
civitate, Ieremias propheta Dei . 15 Protendentem autem Ieremiam
dextram dedisse Iudae gladium aureum et, cum daret, dixisse haec: 16
Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo confringes adversarios . 17
Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem
incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed
fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo
quod civitas et sancta et templum periclitarentur. 18 Erat enim timor
pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis in minore parte
iacens, maximus vero et primus pro sanctificato templo. 19 Sed et eos,
qui in civitate erant comprehensi, non minima sollicitudo habebat propter
illum sub aperto concursum. 20 Et, cum iam omnes exspectarent iudicium
futurum, hostesque iam committerent, atque exercitus esset ordinatus, et
bestiae opportuno in loco constitutae, et equitatus dispositus, 21
considerans Maccabaeus adventum multitudinis et apparatum varium armorum
et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum prodigia facientem
Dominum invocavit, sciens quoniam non est per arma, sed prout ab ipso
iudicatum fuerit dignis tribuit victoriam. 22 Dixit autem invocans hoc
modo: Tu, Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudaeae, et
interfecit de castris Sennacherib ad centum octoginta quinque milia,
23 et nunc, Dominator caelorum, mitte angelum bonum ante nos in
timorem et tremorem; 24 magnitudine brachii tui exterreantur, qui cum
blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum . Et hic quidem in his
finem fecit. 25 Qui autem cum Nicanore erant, cum tubis et canticis
admovebant; 26 hi vero qui erant cum Iuda, cum invocatione et
orationibus congressi sunt cum hostibus. 27 Et manibus quidem
pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta
quinque milia, praesentia Dei magnifice delectati. 28 Cumque
cessassent ab opere et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem
proruisse cum armis suis; 29 facto itaque clamore et tumultu, patria
voce omnipotentem Dominum benedicebant. 30 Et praecepit ille, qui per
omnia corpore et animo primus fuerat in certamine pro civibus, qui
iuventutis benevolentiam in suam gentem conservaverat, caput Nicanoris
abscindi et manum cum umero, ac Hierosolymam perferri. 31 Quo cum
pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus, ante altare stans
accersiit eos, qui in arce erant; 32 et, ostenso capite iniqui
Nicanoris et manu nefarii, quam extendens contra domum sanctam
omnipotentis Dei magnifice gloriatus est, 33 linguam etiam impii
Nicanoris praecisam dixit particulatim avibus daturum, pretia autem
dementiae contra templum suspendere. 34 Omnes igitur in caelum
benedixerunt manifestum Dominum dicentes: Benedictus, qui locum suum
incontaminatum servavit! . 35 Alligavit autem Nicanoris caput de
summa arce evidens omnibus et manifestum signum auxilii Domini. 36
Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque
celebritate praeterire, habere autem celebrem tertiam decimam diem, mensis
duodecimi Adar dicitur voce Syriaca pridie Mardochaei diei. 37
Igitur his erga Nicanorem sic gestis, et ex illis temporibus ab Hebraeis
civitate possessa, ego quoque hic faciam finem sermonis. 38 Et, si
quidem bene et apte compositioni, hoc et ipse volebam; sin autem exigue et
modice, hoc est, quod assequi poteram. 39 Sicut enim vinum solummodo
bibere, similiter autem rursus et aquam, contrarium est, quemadmodum autem
vinum aquae contemperatum iam et delectabilem gratiam perficit, huiusmodi
etiam structura sermonis delectat aures eorum, quibus contingat
compositionem legere. Hic autem erit finis.
|